

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 8: Versus 37
Et rogaverunt.Conscii fragilitatis, praesentia Domini se indignos judicant, non capientes verbum Dei, et in firma mente pondus sapientiae non sustinentes, et ideo diutius molestus non fuit, sed regreditur quia non dignatur curare invitos, sed cito deserit infirmos, quibus oneri videt esse suam praesentiam.